O Maria (O Mary)
O María, Virgo et Mater sanctíssima, ecce,
suscépi dilectíssimum Fílium tuum,
quem immaculáto útero tuo concepísti,
genuísti, lactásti, atque suávissimis
ampléxibus strinxísti.
Ecce, cuius aspéctu lætabáris et ómnibus
delíciis replebáris,
illum ipsum tibi humíliter et amánter
repræsénto et óffero tuis bráchiis
constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimæque
Trinitáti in suprémum latríæ cultum,
pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis
totiúsque mundi necessitátibus,
offeréndum.
Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi
véniam ómnium peccatórum meórum,
uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius
serviéndi, ac deníque grátiam finálem,
ut eum te cum laudáre possim per ómnia
sæcula sæculórum.
Amen.
suscépi dilectíssimum Fílium tuum,
quem immaculáto útero tuo concepísti,
genuísti, lactásti, atque suávissimis
ampléxibus strinxísti.
Ecce, cuius aspéctu lætabáris et ómnibus
delíciis replebáris,
illum ipsum tibi humíliter et amánter
repræsénto et óffero tuis bráchiis
constringéndum, tuo corde amándum, sanctissimæque
Trinitáti in suprémum latríæ cultum,
pro tui ipsíus honóre et glória et pro meis
totiúsque mundi necessitátibus,
offeréndum.
Rogo ergo te, piíssima Mater, ímpetra mihi
véniam ómnium peccatórum meórum,
uberémque grátiam ipsi deínceps fidélius
serviéndi, ac deníque grátiam finálem,
ut eum te cum laudáre possim per ómnia
sæcula sæculórum.
Amen.
Share & Connect
bakersfieldCATHOLIC - Copyright © 2013 - 2022 breakthrough - All Rights Reserved.
If you are seeking the website for the Roman Catholic Diocese of Fresno, please use the following URL: www.dioceseoffresno.org